Letter 4.30 to Empress Constantina (June 594)
Miracula apostolorum atque reliquiae sanctorum. Gregorius Constantinae Augustae
Gregory refuses the Empress Constantine to send her parts of the saints' bodies which lay in Rome, arguing that the partition of saintly bodies is a strictly Eastern custom.
Sed quia serenissimae dominae tam religiosum desiderium esse uacuum non debet, de catenis, quas ipse sanctus Paulus apostolus in collo et in manibus gestauit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem uobis aliquam transmittere festinabo, si tamen hanc tollere limando praeualuero. Quia dum frequenter ex catenis eisdem multi ueniunt et benedictionem petunt, ut parum quid ex limatura accipiant, assistit sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis ipsis excutitur, ut mora nulla sit. Quibusdam uero petentibus diu per catenas ipsas lima ducitur, et tamen ut aliquid exinde exeat non obtinetur.
(ed. Norberg 1982: 248 and 250)