Commentary to Psalm 135
[...]
Confitere ergo hunc esse deum tuum, qui fecit caelos in intellectu nostro, ut ipsorum nobis solus pulchrescat adspectus; qui fundauit terram super aquas, ut corpus nostrum unda sacri baptismatis abluatur: qui fecit luminaria duo magna solus, unum in die noui testamenti, quod sicut sol radiat in lumine agentibus, aliud in nocte Iudaica conuersantibus. In Nouo enim aperte quod legitur sicut in die in ipsa littera perlustratur a Christo, qui est sol uerus iustitiae. In Veteri autem sub litterae tegmine, quasi in nocte positum, a luna id est ab ecclesia manifestatur. Ipsa est enim luna, quae crescit in sanctis, decrescit in peccatoribus suis, lucet in tenebris ignorantiae positis, habet et stellas in gradibus suis. Aliter enim lucet in episcopo, aliter in presbytero, aliter in diacono, et in ceteris clericis, in quibus praedicatur dominus, qui percussit Aegyptum cum primitiuis eorum, terram scilicet superstitionibus plenam cum daemoniis, qui in ea degunt, qui ideo primogeniti dicuntur, quia nullus uetustior aut prior in peccato daemoniis.
(ed. Daur 1990)