Letter 3.54 to Bishop John of Ravenna (July 593)
Gregorius Iohanni episcopo Rauennati
Gregory rebukes Bishop John for wearing pallium outside of Mass.
Conquesti praeterea estis quod quidam de sacerdotali ordine Rauennatis ciuitatis, peccatis imminentibus, grauibus sint criminibus inuoluti. Quorum causam uel illic te discutere uolumus, uel hic eos, si tamen probationum difficultas pro locorum longinquitate non impedit, ad haec ipsa discutienda transmittere. Quod si uel ad tuum iudicium uel ad nos, maiorum fulti patrocinio, quod non credimus, uenire despexerint, et in obiectis sibi capitulis contumaciter respondere nequiuerint, uolumus ut eis post secundam et tertiam admonitionem tuam ministerium sacri interdicas officii, atque nobis de contumacia eorum scriptorum tuorum tenore renunties, ut deliberemus quemadmodum actus eorum debeas subtiliter perscrutari, atque secundum definitiones canonicas emendare. Cognoscat igitur fraternitas tua de causa hac nos plenissime absolutos, ex eo quod uobis causas ipsas commisimus subtiliter perquirendas, atque omnia peccata eorum si inulta euenerint et omne pondus discussionis huius in tuae animae redundare periculo, sciens nullam dilectionem uestram excusationem apud futurum iudicem habituram, si non excessus cleri tui cum summa canonici rigoris seueritate correxeris, aut hos quibus haec fuerint approbata sacros ulterius ordines temerare permiseris.
Illis autem quae pro utendis a clero uestro mappulis scripsistis a nostris est clericis fortiter obuiatum, dicentibus nulli hoc umquam aliae cuilibet concessum fuisse ecclesiae, nec Rauennates clericos uel illic uel in Romana ciuitate tale aliquid cum sua conscientia praesumpsisse, nec, si temptatum esset, ex furtiua usurpatione sibi praeiudicium generari. Sed etiam in qualibet ecclesia hoc praesumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani pontificis sed sola subreptione praesumitur. Sed nos seruantes honorem fraternitatis tuae, licet contra uoluntatem antedicti cleri nostri, tamen primis diaconibus uestris, quos nobis quidam testificati sunt etiam ante eis usos fuisse, in obsequio dumtaxat tuo, mappulis uti permittimus, alio autem tempore uel alias personas hoc agere uehementissime prohibemus.
(ed. Norberg 1982: 202–203)