45. Marcion autem discipulus eius, genere ponticus, de ciuitate sinope, urbem romam deuenit, ibi que degens sceleratam heresim seminabat, atque interrogans presbiteros sanctos ecclesiae catholicae sensus sui eis erroris mortiferi proponebat, dicens ita: quid est, inquit, quod in euangelio dicente domino scriptum est: nemo pannum rudem mittet in uestimentum uetus, neque uinum nouum in utres ueteres, alioquin rumpuntur utres, et effunditur uinum? et iterum: non est arbor bona quae facit malum fructum, neque arbor mala quae faciat bonum fructum. De que hoc accipiens interpretationem a sanctis presbiteris non adquiescebat ueritati, sed magis cerdonis sui doctoris firmabat mendacium et iste similiter unum deum bonum et unum malum adnuntians; christum autem putatiue apparuisse, id est quasi per umbram, et passum eum fuisse umbraliter, non tamen in uera carne credebat. Cata lucan autem euangelium solum accipit, non alia euangelia, nec epistolas beati pauli apostoli, nisi ad timotheum et titum; quae enim de christo dicunt ut de deo uero, praeterit, quae autem quasi de homine dicunt scripturae, ea accipit capitula, et neque christum iudicem esse omnium confitetur. Qui deuictus atque fugatus a beato iohanne euangelista et a presbiteris de ciuitate efesi romae hanc heresim seminabat.