Presbyters Uniwersytet Warszawski
ID
ER 2254
DRAFT Archpresbyter Eusebius buries the body of Saint Patroclus of Troyes and builds an oratory above his grave, AD 274/275.
11. Audierunt autem duo senes, qui & ipsi eleemosynam exspectabant, [sepelitur:] portauerunt corpus eius, cum metu & timore magno, & custodierunt eum vsque ad vesperam. Eusebius autem qui erat in eodem loco Archipresbyter cum Liberio Diacono, venerunt nocte cum linteaminibus & inuoluerunt corpus eius, & sepelierunt eum cum c paruo luminari propter turbam gentilium: peruigilauerunt enim cum duobus illis senibus, & dicebant: [peruigilio honoratur,] Quam pretiosa est, Domine, in conspectu tuo mors Sanctorum tuorum! Et ipse Dominus dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum: Dauid quoque dixit: Lætamini in Domino & exultate iusti, & iterum: Lætabitur iustus in Domino, & sperabit in eo. [Matth. 5. 10. Psal. 31. 11. Psal 63. 11.]
 
12. Post tempus vero non multum quieuit persecutio Ecclesiæ, Eusebius, qui eum in sepulchro recondiderat, ipse ædificauit super corpus eius paruam cellulam, secundum quod possibilitatem habebat; [& oratorio.] & cum ei casus humane fragilitatis obuenisset, poposcit sepulturam iuxta, vbi effusus fuerat sanguis B. Patrocli Martyris, qui passus est pro nomine Domini nostri Iesu Christi, qui regnat cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amem.
 
(ed. AASS Ian. II, 1643: 345; 1863: 708)
 
 
(trans. )

Place of event:

Region
  • Gaul
City
  • Troyes

About the source:

Title: Martyrdom of Saint Patroclus of Troyes, Passio sancti Patrocli Trecensis
Origin: Gaul
Denomination: Catholic/Nicene/Chalcedonian

Categories:

Please quote this record referring to its author, database name, number, and, if possible, stable URL: J. Szafranowski, Presbyters in the Late Antique West, ER2254, http://presbytersproject.ihuw.pl/index.php?id=6&SourceID=2254