Eph 4:11-12: "Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem profetas, alios vero evangelistas, quosdam vero pastores et magistros. ad consummationem sanctorum in opus ministerii."
1. apostoli episcopi sunt; profetae vero explanatores sunt scripturarum. quamvis inter ipsa primordia fuerint profetae sicut Agabus et quattuor virgines profetantes, sicut continetur in Actis apostolorum, {sed} propter rudimenta fidei conmendanda; nunc autem interpretes profetae dicuntur. evangelistae diacones (diaconi) sunt, sicut fuit Filippus. quamquam non sint sacerdotes, evangelizare tamen possunt sine cathedra quemadmodum et Stefanus et Filippus memoratus. pastores possunt esse lectores, qui lectionibus saginent populum audientem, quia non in pane tantum vivet homo, sed in omni verbo dei.
2. magistri vero exorcistae sunt, quia in ecclesia ipsi conpescunt et verberant inquietos, sive hi qui lectionibus inbuendi infantes solebant inbuere, sicut mos Iudaeorum est, quorum traditio ad nos transitum fecit, quae per neglegentiam obsolevit. inter istos post episcopum plus esse intellegitur, qui propter reseratum occultum scripturarum sensum profetare dicitur, praesertim quia futurae spei verba depromit, qui ordo non potest esse presbyterii. nam in episcopo omnes ordines sunt, qui et (quia) primus sacerdos est, hoc est princeps sacerdotum, et profeta et evangelista et cetera ad implenda officia ecclesiae in ministerio fidelium.
3. tamen postquam omnibus locis ecclesiae sunt constitutae et officia ordinata, aliter conposita res est quam coeperat. primum enim omnes docebant et omnes baptizabant, quibuscumque diebus vel temporibus fuisset occasio. nec enim Filippus tempus quaesivit aut diem, quo eunuchum baptizaret, neque ieiunium interposuit neque Paulus et Sileas tempus distulerunt, quo optionem carceris baptizarent cum omnibus eius neque Petrus clericos habuit aut diem quaesivit, quando Cornelium cum omni domu sua (eius) baptizavit nec ipse, sed iussit fratribus, qui cum illo ierant ad Cornelium ab Ioppe; adhuc enim praeter septem diacones (diaconos) nullus fuerat ordinatus.
4. ut ergo cresceret plebs et multiplicaretur, omnibus inter initia concessum est et evangelizare et baptizare et scripturas in ecclesia explanare. at ubi autem omnia loca circumplexa est ecclesia, conventicula constituta sunt et rectores et cetera officia ecclesiis sunt ordinata, ut nullus de clero auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officium, quod sciret non sibi creditum vel concessum. et coepit alio ordine et providentia ecclesia gubernari (gubernari ecclesia), quia, si omnes eadem possent, inrationabile esset et vulgaris res et vilissima videretur. hinc ergo est, unde nunc neque diaconi in populo praedicant neque ceteri vel laici baptizant neque quocumque die credentes tinguntur nisi aegri.
5. ideo non per omnia conveniunt scripta apostoli ordinationi, quae nunc in ecclesia est, quia haec inter ipsa primordia sunt scripta. nam et Timotheum presbyterum a se creatum episcopum vocat, quia primi presbyteri episcopi appellabantur, ut recedente eo sequens ei succederet. denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non sit episcopus. sed quia coeperunt sequentes presbyteri indigni inveniri ad primatos tenendos, inmutata est ratio prospiciente consilio, ut non ordo, sed meritum crearet episcopum multorum sacerdotum iudicio constitutum, ne indignus temere usurparet et esset multis scandalum.
6. In lege nascebantur sacerdotes ex genere Aaron levitae. nunc enim omnes sunt ex genere (ex genere sunt) sacerdotali dicente Petro apostolo: quia sumus (estis), inquit, genus regale et sacerdotale; ideo que ex populo potest fieri sacerdos. In aedificationem corporis Christi. ecclesiae ordinationem ad conpaginationem humani generis in professionis unitate dicit conpositam, ut {diversi dignitate} in Christo omnes sint unum caput habentes Christum, hoc est auctorem vitae. ecclesiae ordinationem ad conpaginationem humani generis in professionis unitate dicit conpositam, ut {diversi dignitate} in Christo omnes sint unum caput habentes Christum, hoc est auctorem vitae.
(ed. Vogels 1969: 100)