Letter 28 to Sulpicius Severus
5. Praeterea autem iussisti nimium opulenter tibi de paupere tuo blandiens, ut quae te de annalibus non unius gentis sed generis humani fugerent ego uidelicet quasi peritior edocerem; sed sibi inputet famem qui pauperis amici forem pulsat et promptuarium inane scrutatur. Numquam enim in haec inuestiganda et conligenda mihi contentum studium fuit. Nam etiam in tempore ueteri, quo uidebar legere nec legenda, ab historicis scriptoribus peregrinatus sum.
Attamen nunc operis tui curam gerens, quo te pro utilitate fidei nostrae inspiciendis et conferendis praeteritorum temporum rationibus occupatum indicasti, quod de me non habui de fratris unanimi opulentiore thesauro petiui; et ipsam adnotationem, quam commonitorii uice miseras litteris meis inditam, direxi ad Ruffinum presbyterum, sanctae Melani spiritali uia comitem, uere sanctum et pie doctum et ob hoc intima mihi affectione coniunctum. Si ille has, quae merito te permouent de annorum siue regnorum non congruente calculo, hiantis historiae causas non ediderit, qui et scholasticis et salutaribus litteris graece iuxta ac latine diues est, uereor ne apud alium in his regionibus frustra requiramus. Quod si praesumptioni de se meae satisfecerit, prima occasione, si dominus fauerit, transmittam unanimitati tuae, utcumque mihi super hac ratione rescripserit.
(ed. de Hartel 1894: 245-246)