V.1.4
ANTIQUA.
De rebus ecclesie ab his possessis, qui sunt ecclesie obsequiis mancipati.
Heredes episcopi seu aliorum clericorum, qui filios suos in obsequium ecclesie conmendaverint, et terras vel aliquid ex munificentia ecclesie possiderint, si ipsi in laicis reversi fuerint aut de servitio ecclesie, cuius terram vel aliquam substantiam possidebant, discesserint, statim quod possidebant amittant. Sed et de omnibus clericis, qui de rebus ecclesie quecumque possederint, servetur hec forma; ne quamvis longa possessio dominium ecclesie a rebus sibi debitis quandoque secludat, quia et canonum auctoritas ita conmendat. Sed et vidue sacerdotum vel aliorum clericorum, que filios suos in obsequium ecclesie conmendant, pro sola miseratione de rebus ecclesiasticis, quas pater tenuit, non efficiantur exteri.
(ed. K. Zeumer 1905: 209)