35.
In the Chapter 34, monks from Tours decide to build a basilica in honour of Saint Julian. They ask Bishop Gregory of Tours for the relics of the saint.
Sed nec hoc silere puto quid in nocte illa, priusquam sanctae reliquiae ibidem collocarentur, sit gestum. Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet et singulos quosque ad cellariolum basilicae promptissimus invitaret, hortans ut omnes in basilica fideliter vigilarent, extracto a vase vino, coepit eis causa devotionis cum gaudio propinare, dicens: "Magnum nobis patrocinium in beatum martyrem pietas divina largitur. Idcirco rogo caritatem vestram ut unanimiter vigiletis mecum. Cras enim santae eius reliquiae in hoc loco sunt collocandae."
Exacta quoque cum sacris hymnis modulisque caelestibus nocte, celebratis etiam missarum solemniis, festivitate ovans clericus coepit eos iterum, quod prius invitaverat, rogare ad refectionem, dicens: "Gratias vobis ago quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis."
Sed nec martyr diu distulit bonam voluntatem virtutis suae gratia munerare. Nam ingressus promptuarium clericus reperit cupellam, quam pene mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, in tantum ut copia defluentis vini rivum per terram ad ostium usque deduceret.
(ed. de Nie 2015: 386-388, summarised by J. Szafranowski)