II 1.6-7
6. (...) Cuidam presbitero longius manenti, qui refectionem sibi in paschali festiuitate parauerat, per uisum Dominus apparere dignatus est, dicens: "Tu tibi delicias praeparas, et seruus meus illo in loco fame cruciatur". Qui protinus surrexit, atque in ipsa sollemnitate paschali cum alimentis, quae sibi parauerat, ad locum tetendit, et uirum Dei per abrupta montium, per concaua uallium, per defossa terrarum quaesiuit, eumque latere in specu repperit.
7. Cumque oratione facta et benedicentes omnipotentem Dominum consedissent, post dulcia uitae conloquia is qui aduenerat presbiter dixit: "Surge, et sumamus cibum, quia hodie Pascha est". Cui uir Dei respondit, dicens: "Scio quod Pascha est, quia uidere te merui". Longe quippe ab hominibus positus, quia die eodem paschalis esset sollemnitas ignorabat. Venerabilis autem presbiter rursus adseruit, dicens: "Veraciter hodie resurrectionis dominicae paschalis dies est. Abstinere tibi minime congruit, quia et ego ad hoc missus sum, ut dona omnipotentis Domini pariter sumamus". Benedicentes igitur Deum, sumpserunt cibum. Expleta itaque refectione et conloquio, ad ecclesiam presbiter recessit.
(ed. de Vogüé 1979: 134)