Gelasius papa Palladio episcopo.
Praecepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina, sicut ad sacerdotium debiles corpore non patitur pervenire, ita et, si quis in eo fuerit constitutus ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest, quod tempore suae sinceritatis accepit. Stephanus siquidem presbyter petitorio nobis deflevit oblato, quod habetur in subditis, olim sibi ante annos plurimos collatam presbyterii dignitatem, quam revera immaculatam corporis vitio suscepisset. Sed nuper propter provinciae vastitatem, quam Thusciae prae omnibus barbarorum diversa sectantium et ambiguitas invexit animorum, quum imminentes gladios evadere fugae praesidio niteretur, acutis sudibus occurrentia sibi septa transiliens, inferiores partes corporis inservisse suggessit, quae vix adhibita curatione biennio potuissent abstergi. Et ideo, frater carissime, supradicto locum suum dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta mysteria sicut consuevit exerceat. Neque enim convenit, ob hoc auferri ante susceptum ordinem, in quo postmodum in invaletudinem corporis casu probatur faciente collapsus.
(ed. Thiel 1868: 488)