X.29
INCIPIUNT DE VIRTUTIBUS VEL DE TRANSITU AREDII ABBATE, qui hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad caelum.
Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regiones suae ortus parentibus, sed valde ingenuis. Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adiungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trivericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe. Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens divinum, praecepit ei se sequi. At ille, relicto regis palatio, secutus est eum. Cumque ingressi in cellulam, de his quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adulescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo inbui ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri. Cumque in huius studii flagrantia cum antestete memorato degeret, tonsorato iam capite, quadam die, psallentibus clericis in eclesia, discendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum.
All marvel as the dove accompanies Aredius constantly.
Exinde vir Dei, Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat. Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacabat, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est sive correctio familiae sive exercitio agrorum sive cultus vinearum, ad eam aspiceret, ne huic viro aliquod accideret inpedimentum, quo ab oratione cessaret, unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset. Quid plura? Construxit templa Dei in honore sanctorum, expediit que eorum pignera ac ex familia propria tonsoratos instituit monachos cenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii vel reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante. Nec minus haec tamen inpedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat, sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum crucis vexillo inponens, sanitati reddebat.
There follows an account of some of the miracles performed by Aredius, and of his death attended by the saints from the whole of Gaul.
(ed. Krusch 1937: 522-523; summarised by J. Szafranowski)