VII.22
Eberulf, the treasurer of the late King Chilperic, is accused of murdering the latter by Queen Fredegundis. He escapes to the sanctuary of Saint Martin in Tours, and his property is ransacked.
Sed credo, infilici ea res maximum fuit inpedimentum, quod nullam reverentiam sancto praestabat antestiti. Nam saepe cedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati erat, exegit, exercens assiduae aebrietatis ac vanitatis. Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut paene animam reddere videretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum ventusae non subvenissent.
(ed. Krusch 1937: 341; summarised by J. Szafranowski)