Letter 1
1. Those ordained illicitly by Gaudentius, bishop of Aufinum in Samnium (Italy), should be removed from the office.
2. Simul etiam de reditibus ecclesiae vel oblatione fidelium quid deceat nescienti, nihil licere permittat, sed sola ei ex his quarta portio remittatur. Duae ecclesiasticis fabricis et erogationi peregrinorum et pauperum profuturae, a Bonagro presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultimam inter se clerici pro singulorum meritis dividant. At vero ministeria ecclesiae, quae alienata comperimus, reparare praesumptor praedicti fratris compellatur instantia et quod abstulit restituere cogatur. Cui etiam in hoc specialiter praecipimus immineri, ut tres illas portiones, quas per treinnium dicitur sibi tantummodo vindicasse, restituat. Data decimo tertio Calendarum Decembrium post consulatum Leonis Augusti.
(ed. Thiel 1868: 176-177)