I 12.1-3
1. In eo etiam loco Interorina uallis dicitur, quae a multis uerbo rustico Interocrina nominatur, in qua erat quidam uir uitae ualde admirabilis, nomine Seuerus, ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis et semper uirginis sacerdos. Hunc cum quidam paterfamilias ad extremum uenisset diem, missis concite nuntiis, rogauit ut ad se quantocius ueniret, suisque orationibus pro peccatis eius intercederet, ut acta de malis suis paenitentia, solutus culpa ex corpore exiret. Qui uidelicet sacerdos inopinate contigit ut ad putandam uineam esset occupatus, atque ad se uenientibus diceret: 'Antecedite, ecce ego uos subsequor'. Cumque uideret sibi in eodem opere aliquid superesse, paululum moram fecit, ut opus, quod minimum restabat, expleret. Quo expleto, coepit ad aegrum pergere. Eunti uero in itinere occurrentes hii qui prius uenerant, obuiam facti sunt, dicentes: 'Quare tardasti, pater? Noli fatigari, quia iam defunctus est'. Quo audito, ille contremuit, magnisque uocibus se interfectorem illius clamare coepit.
2. Flens itaque peruenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrimis in terram dedit. Cumque uehementer fleret, in terram caput tunderet, se reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit. Quod dum multi qui circumstabant aspicerent, admirationis uocibus emissis, coeperunt amplius prae gaudio flere. Cumque eum requirerent, ubi fuerit uel quomodo redisset, ait: 'Taetri ualde erant homines qui me ducebant, ex quorum ore ac naribus ignis exiebat, quem tolerare non poteram. Cumque per obscura loca me ducerent, subito pulchrae uisionis iuuenis cum aliis nobis euntibus obuiam factus est, qui me trahentibus dixit: 'Reducite illum, quia Seuerus presbiter plangit. Eius enim eum lacrimis Dominus donauit'.
3. Qui scilicet Seuerus protinus de terra surrexit, eique poenitentiam agenti opem suae intercessionis praebuit. Et dum per dies septem de perpetratis culpis paenitentiam aeger rediuiuus ageret, octauo die laetus de corpore exiuit. Perpende, quaeso, hunc de quo loquimur Seuerum quam dilectum Dominus adtendit, quem contristari nec ad modicum pertulit.
(ed. de Vogüé 1979: 112-114)