VI (Maur. 28)
Ambrosius Iraeneo Salutem.
At the beginning of the letter Ambrose refers to the precept of Pythagoras for his disciples to avoid the common path. According to Ambrose, Pythagoras learnt this from the Bible in which he also read, among other things that:
1. [...] Legerat praeceptum eidem Moysi, ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem deorsum staret. Separavit igitur sacerdotes a populo et postea ipsum Moysen intra nubem introire praecepit.
2. Vides divisiones: Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio adque usu et moribus inconditae multitudinis. Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis. Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat, si, quae in se erubescit, in te, quem reverendum arbitratur, offendat? 3. Supergrediamur igitur plebeias opiniones et strata quaedam gregalis conversationis ac detritae viae orbitas declinemus, vulgaris semitae solum, quam currit ille, cuius vita levior cursore, de quo dicitur: Transivit et non vidit. [...]
Ambrose further develops the moral commentary on two paths, and the need of pursuing the one of wisdom, prudence, and knowledge of God because that one leads to heaven.
8. [...] Vale et nos, ut facis, quasi filius dilige!
(ed. Faller 1968: 26-34; summary M. Szada)