For the first part of the story about Callixtus and Calepodius see [1837].
New converts come to the community led by Callixtus and Calepodius, among them the Senator Simplicius and his household. Calepodius rejoices after their baptism:
5. [...] B. Calepodius presbyter gaudio repletus, coepit clamare in domo Simplicii, dicens: Gloria tibi Domine Jesu Christe, qui de tenebris dignaris ad lucem perducere facturam tuam, et de errore liberare. Hoc audiens Alexander, quia multitudo hominum baptismum percepisset per B. Calixtum episcopum, misit exercitum militum, ac tenuit omnes qui baptismum perceperant, quos praecepit capitis subire sententiam, et per diversas portas urbis Romae capita eorum suspendi, ad exemplum Christianorum.
6. Tenuit autem et B. Calepodium, quem fecit occidi gladio, et corpus trahi per civitatem sub die Kalendorum Maji: cujus corpus jactari fecit in Tiberim ante insulam Lycaoniam. In ipsis diebus fugit B. Calixtus cum decem clericis suis, et abscondit se in domum cujusdam Pontiani noctu, rogans piscatores quaerere corpus B. Calepodii presbyteri. Quod inventum levantes de flumine, renuntiaverunt B. Calixto episcopo. Tunc gaudio repletus est. Quod corpus sanctum acceptum condivit cum aromatibus et linteaminibus, et cum hymnis, et sepelivit eum in coemeterio ejusdem, sexto Idus Maji.
7. Ab eodem die coepit Alexander curiose quaerere B. Calixtum episcopum. Et divulgatum est ei, quod esset in domo Pontiani juxta urbem Ravennatium: misitque occulte trans Tiberim et tenuit eum: praecipiens ut in eodem loco fame cruciaretur. Qui tamen cum quarto die nihil victus accepisset, jejuniis et orationibus magis corroboratur. Hoc audiens Alexander, jussit eum fustibus caedi omnibus diebus, et in eodem loco custodiae mancipari, ut si quis ad eum noctu veniret, occideretur. Cumque multis diebus in custodia esset maceratus, venit ad eum B. Calepodius noctu per visionem, consolatus est eum dicens: Firmus esto, Pater: quia corona tua jam perfecta est: ut accipias a Deo condignam laboris tui mercedem. Beatus autem Calixtus insistens orationi, non cessabat Dominum deprecari.
(Acta Sanctorum Octobris V, 441)