During the reign of the emperor Claudius, saint Peter goes from Antioch to Rome. He has a disciple Apollinaris whom he sends to the bishopric in Ravenna. He heals a wife of the tribune in Ravenna and converts his family.
7. Habitavit interea in domo tribuni intra urbem Ravennam beatus Apollinaris, et cottidie ad eum veniebant multi ex populo, et docebat eos secrete, dicens: Credite in Jesum; quoniam ipse est Deus coeli et terrae. Et credentes baptizabantur. Multi vero nobiles dabant filios suos beato Apollinari, ut ab eodem sacris litteris erudirentur. His vero qui jam Christo credebant, missas ejus, et baptismata in domo tribuni beatus Apollinaris agebat cum discipulis suis. Itaque intra duodecim annos, duos presbyteros Adheretum et Calocerum ordinavit; Marcianum vero nobilissimum virum et Leocadium philosophum diaconos fecit. Sex enim clericos statuit, cum quibus die noctuque psalmos Domino canebat.
(Acta Sanctorum, Julii 5, 344-345)