2. Imperante namque Diocletiano octies et Maximiano septies in urbe Roma, erat quidam vir, nomine Tranquillinus, nobili genere ortus, et habebat filium, nomine Ansanum, qui ab adolescentia sua Deo in omnibus servire studuit et ei placere desideravit. Hic igitur natus in predicta urbe cum esset inter scolares enutritus soli Domino Jesu Christo placere desiderans, et ei in omnibus cotidie prout valebat invitis parentibus clancule serviebat. Cum esset annorum XII occulte ad Ecclesiam confugit quaerens aliquem sacerdotem qui eum baptizaret. Erat autem ibi sacerdos quidam nomine Protasius, qui baptizabat omnes qui pro Christo baptizabantur. Cum vero se sopori dedisset, ecce circa mediam noctem angelus Domini advenit, habens coronam splendidam tanquam nix in manu sua, et tetigit eum dicens. [...] 3. Prostasi, exurge et vade ad secretarium ecclesiae et purifica eum, qui ex toto corde querit me. Haec audiens sanctus Protasius, evigilavit cum gaudio magno, gratia enim et sanctitate is tunc florebat, et cum celeritate abiit ad secretarium, et cum venisset ante hostium illius lux Dei caepit eum procedere, et factus est ibi odor aromatum omnium pretiosorum, et fons aquae inundans. Sanctus Dei Protasius celebravit ea, quae Dei sunt, qui cum baptizaret eum ibi quaedam mulier Maxima cristiana valde quae erat de territorio Olimphynato ipsa enim mater de baptismo effecta est, et caeperunt esse in spiritu et anima una unum agonem pro Domino tolerantes. Reversus namque beatissimus martir Ansanus ad domum patris sui, cotidie Domino Jesu Christo insciis parentibus famulabat.
(ed. Mansi 1764: 61)
2. Imperante namque Diocletiano septies in urbe Roma, erat quidam vir, nomine Tranquillinus, nobili genere ortus, et habebat filium, nomine Amsanum, qui ab adolescentia sua Deo in omnibus servire studuit et ei placere desideravit. Hic igitur natus in praedicta urbe, cum esset inter scholares enutritus, soli Domino Jesu Christo placere desiderans, et ei in omnibus quotidie prout valebat serviens, cum esset annorum duodecim, occulte ad ecclesiam fugit, quaerens aliquem sacerdotem qui eum baptizaret. Erat autem ibi sacerdos quidam, nomine Protasius, qui baptizabat omnes qui pro Christo patiebantur. Cum vero se sopori dedisset, ecce circa mediam noctem angelus Domini advenit, habens coronam splendidam tanquam nix in manu sua, et tetigit eum dicens: "Prostasi, surge et vade ad secretarium ecclesiae et purifica eum qui ex toto corde quaerit me." Haec audiens sanctus Protasius, evigilavit cum gaudio magno: gratia enim et sanctitate is tunc florebat; et cum celeritate abiit ad secretarium. Et cum venisset ante ostium illius, lux Dei coepit eum praecedere, et factus est ibi odor aromatum omnium pretiosorum, et fons aquae inundavit. Sanctus vero Dei Protasius celebravit ea quae Dei sunt. Qui cum baptizaret eum, erat ibi quaedam mulier Maxima, christiana valde, quae erat de territorio Anacritano. Ipsa ei mater de baptismo effecta est. Et coeperunt esse in spiritu et anima una, unum agonem pro Domino tolerantes. Reversus namque beatissimus martyr Christi Amsanus ad domum patris sui, quotidie Domino Jesu Christo insciis parentibus famulabatur.
(Catalogus Codicum Hagiographicum bibliothecae regiae Bruxellensis v. I.1 1886: 129)