V.36
Nanthinus, count of Angoulême, died ca 580. His uncle Maracharius was also the count and later bishop of Angoulême. He was poisoned in the seventh year of his episcopate. His murderer, Frontonius, became bishop himself, but by divine judgement he died within a year.
Cuius post obitum Heraclius Burdigalensis presbiter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. Nanthinus vero ob requirendam avunculi sui mortem comitatum in ipsa urbe expetiit. Quo accepto, multas episcopo iniurias inrogavit. Aiebat enim: "Homicidas illos, qui avunculum meum interfecerunt, tecum retines; sed et presbiteros huic noxae admixtos ad convivium recipes". Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit villas ecclesiae, quas Maracharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, adserens, non debere ecclesiam eius facultatem adipisci, a cuius clericis testator fuerat interfectus. Post ista vero, iam aliquibus ex laicis interfectis, addidit, ut adpraehensum presbiterum alligaret ac contu perfoderet. Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus, adpenso ad stipitem, elicere quaerebat, si in hac causa fuisset admixtus. Sed cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. Qua de causa commotus episcopus, iussit, eum ab ecclesiae foribus prohiberi.
A council was convoked to restore peace between Nanthinus and Heraclius. Nanthinus agreed to give back every property he had seized for himself.
At ille fratrum iussionibus obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbiteri omnipotenti Deo commendans, comitem in caritate recepit.
(ed. Krusch 1937: 242)