IV.12
Erat enim tunc temporis Anastasius presbiter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae Chrodigildis reginae proprietatem aliquam possidebat. Quem plerumque conventum episcopus rogat suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret sibique possessionem hanc subderet. Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere differret eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad ultimum invitum urbi exhiberi praecepit ibique inpudenter teneri et, nisi instrumenta daret, iniuriis adfici et fame negari iussit. Sed ille virili repugnans spiritu, numquam praebuit instrumenta, dicens, satius sibi esse ad tempus inaedia tabescere quam sobolem in posterum miseram derelinqui.
Anastasius is then buried alive in the sarcophagus underneath the church of Saint Cassius the Martyr. He is miraculously freed. He makes his way back to his house.
Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata regina tradiderat, ad Chlotharium regem defert, indicans, qualiter ab episcopo suo vivens sepulturae fuerat mancipatus, stupescentibus autem omnibus et dicentibus, numquam vel Neronem vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo vivens sepulchro reconderetur. Advenit autem ad Chlotharium regem Cautinus episcopus, sed accusante presbitero, victus confususque discessit. Presbiter autem, acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit posseditque ac suis posteris dereliquit.
(ed. Krusch 1937: 142-144)