Letter 38
Innocentius Maximo et Severo episcopis pro Brittios.
Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdotum: quia nesciri haec a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur, et custodienda esse ducatur. Nuper quidem Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat. Qui zelo fidei ac disciplinae ductus, non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo, fratres charissimi, libelli, qui subjectus est, tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari; discussisque objectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio: quia qui sancti non sunt, sancta tentare non possunt; atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur.
(ed. Coustant 1845: 605)