IV.11
Decedente vero apud urbem Turonicam Guntharium episcopum, per emissionem, ut ferunt, Cautini episcopi Cato presbiter ad gubernandam Turonicae urbis ecclesiam petebatur. Unde factum est, ut coniuncti clerici cum Leubaste martyrario et abbate cum magno apparatu Arvernum properarent. Cumque Catoni regis voluntatem pate fecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi vero regredi cupientes, dicunt: "Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus, quid debeamus sequi; alioquin revertimur ad propria. Non enim nostra te voluntate expetivimus, sed regis praeceptione". At ille, ut erat vanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterva, clamorem dari praecepit his verbis: "Cur nos deseris, bone pater, filios, quos usque nunc edocasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? Rogamus, ne nos relinquas, quos alere consuesti". Tunc ille conversus ad clerum Turonicum, ait: "Videtis nunc, fratres dilectissimi, qualiter me haec multitudo pauperum diligit; non possum eos relinquere et ire vobiscum". Istud hi responsum accipientes, regressi sunt Turonus. Cato autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut, si contigerit in articulo temporis illius regem mori Chlotharium, statim eiecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur ecclesiae. Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non accepit; impletumque est in eo quod David cecinit, dicens: Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo. Erat enim vanitatis coturno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi praestantiorem. Nam quadam vice conductam pecuniam mulierem clamare fecit in ecclesia quasi per inergiam et se sanctum magnum Deoque carum confiteri, Cautinum autem episcopum omnibus sceleribus criminosum indignumque, qui sacerdotium debuisset adipisci.
(ed. Krusch 1937: 141–142)