I.4.8
Quidam uero Felix nomine, Nursinae prouinciae nobilis, pater huius castorii qui nunc nobis cum in Romana urbe demoratur, cum eundem uenerabilem uirum Equitium sacrum ordinem non habere conspiceret et per singula loca discurrere atque studiose praedicare, eum quadam die familiaritatis ausu adiit, dicens: 'qui sacrum ordinem non habes, atque a Romano pontifice, sub quo degis, praedicationis licentiam non accepisti, praedicare quomodo praesumis?'
Qua eius inquisitione conpulsus, uir sanctus indicauit praedicationis licentiam qualiter accepit, dicens: 'ea quae mihi loqueris, ego quoque me cum ipse pertracto. Sed nocte quadam speciosus mihi per uisionem iuuenis adstitit, atque in lingua mea medicinale ferramentum, id est flebotomum, posuit, dicens: 'ecce posui uerba mea in ore tuo. Egredere ad praedicandum'. Atque ex illo die, etiam cum uoluero, de Deo tacere non possum'.
Equitius was once again accused of preaching without the right to do so by clerics (clerici) of Rome. In result, the Bishop of Rome sent for Equitius for questioning but left him be after having a nocturnal vision (I.4.11-17).
(ed. de Vogüé 1979: 44)