Letter 9
Leo says that the churches of Rome and Alexandria should be in agreement on everything.
1. Quod ergo a patribus nostris propensiore cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur; sed post diem sabbati, eius noctis quae in prima sabbati lucescit, exordia deligantur, in quibus his qui consecrandi sunt ieiunis, et a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem observantiae erit, si mane ipso Dominico die, continuato sabbati ieiunio, celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt, quam ad diem resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam praeter auctoritatem consuetudinis, quam ex apostolica novimus venire doctrina, etiam sacra Scriptura manifestat, quod cum apostoli Paulum et Barnabam ex praecepto Spiritus sancti ad Evangelium gentibus mitterent praedicandum, ieiunantes et orantes imposuerunt eis manus: ut intelligamus quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per Ecclesias quibus Dominus praeesse te voluit, etiam ipse servaveris: ut his qui consecrandi sunt numquam benedictio nisi in die resurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespera sabbati initium constat ascribi, et quae tantis divinarum dispositionum mysteriis est consecrata, ut quidquid est a Domino insignius constitutum, in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. In hac per resurrectionem Christi, et mors interitum, et vita accepit initium. In hac apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus Evangelii tubam sumunt, et inferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In hac, sicut beatus Ioannes evangelista testatur, congregatis in unum discipulis, ianuis clausis, cum ad eos Dominus introisset, insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum detinueritis, detenta erunt. In hac denique promissus a Domino apostolis Spiritus sanctus advenit; ut coelesti quadam regula insinuatum et traditum noverimus, in illa die celebranda nobis esse mysteria sacerdotalium benedictionum, in qua collata sunt omnia dona gratiarum.
2. Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior quaeque festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et ea fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica simul una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur; ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui primi advenerint, videantur hi, qui postmodum confluxerint, non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam, in qua agitur, praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est autem ut quaedam pars populi sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi qui prima diei parte convenerint. Studiose ergo dilectionem tuam et familiariter admonemus ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit, tua quoque cura non negligat: ut per omnia nobis et fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbytero, hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus preferendam, qui nostris processionibus atque ordinationibus frequenter interfuit, et toties ad nos missus, quid in omnibus apostolicae auctoritatis teneremus, agnovit. Data XI kalendas Julias.
(Patrologia Latina 54, 624-627 = Ballerini 1753: 628-632)