Letter 5 [inc. "Omnis admonitio"]
Leo exhorts the bishops to receive his admonitions, confirms his authority over the whole Church and indicates the metropolitan bishop Anastasius of Thessalonica as the highest authority in Illyricum after himself.
3. Volumus enim tales fieri Domino sacerdotes, quibus cuncta conveniant, quae sunt ecclesiasticis canonibus definita: ut episcopi, presbyteri atque diaconi unius uxoris viri sint, secundum beati Apostoli sententiam, et hanc secundum legis praecepta virginem acceperint, non viduam, non repudiatam, sicut legis scriptura testatur. Nec se quisquam aestimet posse ad sacerdotium pervenire, qui ante baptismum, deficiente quam habebat uxore, alteram rursum, postquam per gratiam baptismatis est renovatus, acceperit, cum in baptismate peccata deleantur, non uxorum numerus abrogetur. Adeo autem in excusationem sui hoc obtendere non poterit, ut eorum se patrem filiorum, quos ante baptismum susceperit, negare non possit. Neque enim uxor quae ex legis praecepto ducitur, inter peccata quae abluuntur baptismate poterit numerari.
Leo orders bishops in Illyricum to bring all their cases and disputes between them to the discretion of his deputy in the region, Bishop Anastasius of Thessalonica. He should be consulted in case of the ordination of the bishops and only he can ordain a metropolitan bishop. Also, the bishop of Thessalonica will be informing the Apostolic See whether the decrees of Leo are observed in Illyricum.
6. Si quae vero causae graviores vel appellationes emerserint, eas sub ipsius relatione ad nos mitti debere decrevimus, ut nostra secundum ecclesiasticum morem sententia finiantur. Haec vero quae per filium meum Nicolaum presbyterum scripta direximus recurrentibus litteris, ut vos eadem sciamus accepisse, rescribite. Data pridie idus Ianuarias Theodosio XVIII et Albino consulibus.
(Patrologia Latina 54, 615-616 = Ballerini 1753: 617-619; see also Silva-Tarouca 1937: 58-59)