Letter 142
Dominis dilectissimis fratribus presbyteris Saturnino et Eufratae et clericis, qui uobiscum ad unitatem Christi pacemque conuersi sunt,
Augustinus episcopus in domino salutem.
1. Laetificauit nos uester aduentus, sed non uos absentia nostra contristet.
Augustine talks later mainly about the unity of the Church.
4. Agite fideliter et hilariter ecclesiastica officia, quae ad uos pertinent pro gradibus uestris, et ministerium uestrum sinceriter adimplete propter illum deum, sub quo conserui sumus et cui rationem de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. Unde abundare debent in nobis misericordiae uiscera, quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecit misericordiam [Iac 2,13]. Ac per hoc et pro illis orate nobiscum, qui adhuc contristantur <...> habet carnalis animi infirmitas ut diuturna consuetudine collecta atque contracta.
(ed. Goldbacher 1904: 247.249-250)