Letter 2
XII,14. Praeterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales, vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt; quibus postea major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia de ascito nascitur. Constat enim, eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum vel munerum apparatibus aut praesse, aut interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus agnovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur imminebat.
(ed. Coustant 1845: 477-478)