Letter 2
IX,12. Praetera quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia omni modo debet, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant; quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim, “Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester”. Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nulli fuerat praeceptum accedere: quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent! Nam si Paulus ad Corinthios scribit, dicens, “Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi”, et hoc utique laicis praecipit: multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit? Aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: “Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?” Sed forte licere hoc credit, quia scriptum est, “Unius uxoris virum”: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter futuram continentiam. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: “Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego”. Et apertius declarat, sic dicens: “Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu”.
(ed. Coustant 1845: 475-477)