LXXXVIII.
DE IOHANNE BAPTISTA.
6. [...] Sed et ille clericus iter domino facit, qui secundum euangelium uiuit et per omnia obtemperat sacerdoti. Aliquanti enim, cum sint minus subditi, moleste ferunt, cum a senioribus arguuntur, et dicunt: "Grauiter irascitur episcopus; patientior esse deberet." Audi ergo, optime clerice, sacerdotem exigis patientiam et te non exigis disciplinam? Nescis quia mihi salutis causa arguere aliquando permissum est, tibi numquam peccare concessum est? Dicit enim apostolus: Increpa opportune inportune, argue. Est ergo in omnibus subditus sacerdoti, si uis eum per omnia esse manusetum!
(ed. Mutzenbecher 1962: 362)