Sermo 66
DE SANCTA QVADRAGESIMA
1. Ante dies deuotionem sanctae quadragesimae praedicantes sacrarum litterarum exempla protulimus, quibus adprobaremus hunc quadragenarium numerum non esse ab hominibus constitutum sed diuinitus consecratum, nec terrena cogitatione initum sed caelesti maiestate praeceptum. Atque ideo qui constitutum numerum una die manducando praeterit, non ut unius diei uiolator accusatur, sed ut totius quadragesimae transgressor arguitur. Vnde bonum est homini, ut ad diem sine labore ieiunet, et totius quadragensimae consequatur pariter sanctitatem. Haec autem non tam sacerdotum praecepta quam dei sunt. Atque ideo qui spernit non sacerdotem spernit sed Christum, qui in suo loquitur sacerdote.
(ed. Mutzenbecher 1962: 276)