Sermon 27
ITEM SEQVENTIA.
1. Repraehendimus ante dies negotiationem clericos exercentes et iusta eos quodammodo sententia castigauimus; sed si recte consideremus, officium nostrum uere negotium est, et functio sacerdotalis ministerii functio quaedam est spiritalis mercimonii. Ideo enim terrena inpendimus, ut caelestia consequamur; ideo erogamus mundanas pecunias, ut aeternas diuitias adquiramus; ideo fame nostra alios pascimus, ut non depereat alimonia nostra sed crescat. Quid enim sibi uult pauperum per nos refectio, quid nudorum protectio, quid carceratorum uisitatio, nisi quia sumptus qui in illis erogatur non inpenditur sed augetur, et negotiatio quodammodo largienti cum quadam lucri usura seruatur? Thesaurus enim quidam diuiti est pauper esuriens; elemosinam enim datam non comedit sed custodit. [...]
Maximus continues further on the benefits of giving alms.
2. Mercimonium enim quoddam est christianitatis officium, et negotiatio praetiosa functio sacerdotum. Pecunias enim domini, hoc est eloquia saluatoris, populis eroganda suscipimus; de quibus eloquiis ad illum tenacem et inperitum sacerdotii negotiatorem dominus in euangelio dicit: Serue nequam, oportuit te paecuniam meam dare ad mensam nummulariis, et ego ueniens cum usuris exegissem eam. Arguitur enim cur praecepta diuinitatis sibi credita seruauerit reticendo, quae multiplicare debuerat praedicando. [...] Intellege ergo negotiationem ibi esse, ubi tamquam pro fenore usura deposcitur, sed non illa usura per quam auarorum mentes lucratiua pecuniae redhibitione pascuntur, in qua renumeratur creditori debitum nec debitum uacuatur, sed illa usura deposcitur, ubi non denariorum ratio sed morum conuersatio subputatur, ubi non de capite sortis agitur, sed de capite salutis inquiritur. Debitores enim sumus, et obnoxii retinemur ad debitum non chirographo litterarum sed chirographo peccatorum. [...] Huius ergo debiti usuram iubemur exsoluere; nam istius debitoris meminit dominus in euangelio dicens tradendum hunc esse exactori mittendum in carcerem et non dimittendum, nisi exsoluat nouissimum quadrantem. Istorum igitur eloquiorum et nos, fratres, usuram debemus. Quia enim usura ab utendo dicitur, quemadmodum nos his utamur eloquiis, rationem daturi sumus. Non enim incassum euangelium praedicat, non gratis apostolus clamat, non sine causa sacerdotes loquuntur; in quorumcumque aures uox sancta peruenerit, aut beati erunt de deuotione aut rei de contestatione.
(ed. Mutzenbecher 1962: 105-106)