Book III, Letter 7 = no. 74 in the edition of Vogel
ENNODIUS ADEODATO PRESBYTERO
Quis uestrae affectionis inmemor, nisi qui est inhumanus, existat? Quis totius religionis personae apud Deum nolit habere suffragium? Ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam optinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. Salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias. Quae consecutus Dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.
(ed. Gioanni 2010: 13 = Vogel 1885: 82)