3.23.1-5
1. Gregorius. Praenestinae urbi mons praeeminet, in quo beati Petri apostoli monasterium situm est uirorum Dei. Quorum relatione adhuc in monasterio positum audisse me contigit magnum hoc quod narro miraculum, quod eiusdem monasterii monachi se nosse testabantur. In eo namque monasterio fuit pater uitae uenerabilis, qui quendam monachum nutriens usque ad reuerendos prouexit mores. Cum que eum in timore Domini uideret excreuisse, in eodem sibi monasterio tunc presbiterum fecit ordinari.
2. Cui post ordinationem suam, quia non longe abesset eius exitus, reuelatione indicatum est. A praedicto autem patre monasterii petiit, quatenus ei concederet, ut sibi sepulcrum pararet. Cui ille respondit: "Ante te quidem moriturus sum, sed tamen uade, et sicut uis praepara sepulcrum tuum". Recessit igitur et praeparauit. Cum non post multos dies senex pater, febre praeuentus, ad extrema peruenit, atque adsistenti presbitero iussit, dicens: "In tuo sepulcro me pone". Cumque ille diceret: "Scis quia ego modo secuturus sum. Vtrosque capere non potest," abbas protinus respondit, dicens: "Ita fac ut dixi, quia sepulcrum tuum ambos nos capit".
3. Defunctus itaque est atque in sepulcro eodem, quod sibi presbiter parauerat, positus. Mox quoque et presbiterum corporis languor secutus est, quo languore crescente citius presbiter uitam finiuit. Cumque ad sepulcrum, quod sibi ipse parauerat, corpus illius fuisset a fratribus deportatum, aperto eodem sepulcro, uiderunt omnes qui aderant locum non esse ubi poni potuisset, quia corpus patris monasterii, quod illic ante positum fuerat, omne illud sepulcrum tenebat. Cumque fratres, qui presbiteri corpus detulerant, factam sibi sepeliendi difficultatem uiderent, unus eorum exclamauit, dicens: "E, pater, ubi est quod dixisti, quia sepulcrum istud ambos uos caperet?"
4. Ad cuius uocem subito, cunctis uidentibus, abbatis corpus, quod illic ante humatum fuerat et supinum iacebat, sese uertit in latere et uacantem sepulcri locum ad sepeliendum corpus presbiteri praebuit, et quia utrosque ille locus caperet, sicut uiuus promiserat, mortuus inpleuit.
5. Sed quia hoc, quod praedixi, apud Praenestinam urbem in beati Petri apostoli monasterio gestum est, uisne aliquid etiam in hac urbe de eius ecclesiae custodibus, ubi sacratissimum corpus illius est positum, audire?
(ed. de Vogüé 1979: 358-360)