Letter 171 (= Collectio Avellana 53)
Leo I congratulates Timothy III on his election to the see of Alexandria and exhorts him to fight against the heresy of Nestorians and Eutychians.
5. Cum ergo scribendi oportunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, <ut> per filios nostros Danihelem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseueret et de prouectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia, ut per alterna colloquia sentiamus, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Data XV. Kal. Septbr. Magno et Apollonio consulibus.
(ed. Guenther 1895: 121; summarized by M. Szada)