3. Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans et amorem circa Deum habens quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus et iudicauimus, uerum etiam, si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata.
(ed. Hilberg 1912: 158)