Letter 1
12. Digamus sacerdos aut diaconus non ordinetur.
Didicimus etiam, licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa coniugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare. Quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant? et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de huiusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox iusta corripiat, qua dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem: quid ab universis posthac ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.
[...]
15. Quisquis sane clericus aut viduam, aut certe secundam coniugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.
(ed. Coustant 1845: 1140-1142)