Letter 45
INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE I. ZOSIMI PAPAE IN DEFENSIONEM CAELESTII CONTRA AFRICANOS EPISCOPOS.
ZOSIMUS AURELIO ET UNIUERSIS EPISCOPIS PER AFRICAM CONSTITUTIS DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM.
[...] 2. Caelestius presbyter nostro se ingessit examini expetens ea, quae de se apostolicae sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. Et licet multae occupationes maioribus uinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent, tamen ne fraternitatis uestrae de aduentu ac discussione praedicti diutius penderet expectatio, posthabitis omnibus die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui inbutus beati Petri apostoli disciplinis tali magistro ueteres emendasset errores tantosque profectus habuisset, ut fidem, quam didicerat ac docuerat, etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo. 3. Omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis, et intromisso Caelestio libellum eius, quem dederat, fecimus recitari. Nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur an labiis, saepenumero explorauimus, cum de occultis animarum solius dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata sed et cogitanda iam praesto sunt. Quid uoces eius teneant, conpendiosius duximus a sanctitate uestra legenda cognosci. 4. Unum sane mouit nos, ut cum in praesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido iudicatum sit: ad litteras Herotis et Lazari post relatio est destinata. Equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse promptissimum est. Sed cum de his interrogaretur, adseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem nec ante sibi, quam de se scriberent, uisu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum, Herotem uero etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse. 5. Tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae procul dubio e re fuit, ut <de> persona talium, quae tam uentosa et leuis extiterat, quaereretur, si saltem illis loci sui ratio uitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum, ut auctoritatem testimonii mererentur: patuit hos inobseruatis plebe cleroque contradicente ignotos alienigenas ordinationibus intra Gallias sacerdotia uindicasse, quibus se ipsi propria abdicauere sententia, nosque, licet et alia, tum eorum de se paenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione summouimus. Satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis eius accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui prouocat accusantem. [...]
In paragraphs 6 and 7, Zosimus recalls the examples of Susanna, accused by the elders, and the judgement of Salomon in order to give a justification for a prolonged and more thorough examination, and some scepticism towards the testimonies of the accusing persons.
8. Unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus sed innotescere sanctitati uestrae super absoluta Caelesti fide nostrum examen. Cui etiam prior libellus ab eo intra Africam <datus> testimonio apud uos esse debuisset nec inexploratis famaque iactatis tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut ueniant, qui praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et professione contexuit, aut nihil post haec tam aperta et manifesta, quae protulit, dubii sanctitas uestra resedisse cognoscat.
9. Ipse sane Caelestius et quicumque in tempore ex diuersis regionibus aderant sacerdotes admonitii has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia supra scripta abutitur, cum in hoc etiam magnorum uirorum nonnunquam cum ipsis auctoribus scripta periclitantur post multam temporis miseriam interpretantis arbitrio, ut diuine profectum sit ex multiloquio non euitari peccatum et sanctus Dauid merito postularet circumstantiam labiis suis orique custodiam.
10. Caritatem uestram tam apostolicae sedis auctoritate quam mutua amoris affectione commoneo. Utinam ingenia nostra sanctarum omnium scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque maiorum receptae sunt, praeceptis obseruationibusque sufficiant! Quid illic non abundans, quid non dei spiritu et uocibus plenum sit? Nisi libet unumquemque plus sibi credere suoque de se uti iudicio. Data + exemplaria auctorum habita, Honorio Aug. XI. et Fl. Constantio <conss.>
(ed. Guenther 1895: 99-103)