Faustini presbyteri confessio uerae fidei quam breuiter scribi et sibi transmitti iussit Theodosius imperator.
1. Sufficiebat fides conscripta apud Nicaeam aduersus haeresim Arrianam; sed quia prauo ingenio quidam, sub illius fidei confessione, impia uerba commendant, nobis inuidiam facientes quod uelut haeresim Sabelli tueamur, paucis, et contra Sabellium primae fidei confessione signamus, et contra hos qui, sub nomine catholicae fidei, impia uerba defendunt, dicentes tres esse substantias, cum semper catholica fides unam substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti confessa sit. 2. Nos Patrem credimus, qui non sit Filius, sed habeat Filium de se sine initio genitum, non factum; et Filium credimus, qui non sit Pater, sed habeat Patrem de quo sit genitus, non factus; et Spiritum Sanctum credimus, qui sit uere Spiritus Dei. Vnde et diuinae Trinitatis unam substantiam confitemur; quia qualis est Pater secundum substantiam, talem genuit et Filium; et Spiritus Sanctus, non creatura existens sed Spiritus Dei, non est alienus a substantia Patris et Filii, sed est et ipse eiusdem substantiae cum Patre et Filio sicut eiusdem deitatis.
3. Nam qui nos putant esse Apollinaristas, sciant quod non minus Apollinaris haeresim execramur quam Arrianam. Miramur autem illos catholicos probari posse qui Patris et Filii et Spiritus Sancti tres substantias confitemur. Sed, etsi dicunt non se credere Filium Dei aut Spiritum Sanctum creaturam, tamen contra piam fidem sentiunt cum dicunt tres esse substantias. Consequens est enim ut tres deos confiteantur, qui tres substantias confitentur. Quam uocem catholici semper execrati sunt.
(ed. A. Canellis 2006: 103, 105)