Canon 7
De publicatione concilii.
Grandis populo datur emendationis correctio, si gesta synodalia dum quandoque peragantur relatione pontificum in suis parrochiis publicantur. Et ideo plena decernimus unanimitate conexi, ut dum in qualibet provincia concilium agitatur, unusquisque episcoporum ammonitionibus suis infra sex mensium spacia omnes abbates presbyteres diacones atque clericos seu etiam omne conventum civitatis ipsius, ubi praesse dinoscitur, necnon et cunctam dioecesis suae plebem adgregare nequaquam moretur, quatenus coram eis publice omnia reserata de his, quae eodem anno in concilio acta vel definita extiterint, plenissime notiores efficiantur. [...]
In what follows, the canon forbids to change anything in the acts and canons of the council, and imposes punishments on bishops who do such thing.
(ed. Vives 1963: 504-505)