Epistula 61
III,1. Intellegimus, frater carissime, et tota cordis nostri luce perspicimus diuinae maiestatis salutaria et sancta consilia, unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra ecclesiam Christi et episcopum Cornelium beatum martyrem uosque omnes saecularis potestas subito proruperit, ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet dominus quae esset ecclesia, quis episcopus eius unus diuina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore coniuncti, quis adunatus et uerus Christi populus dominici gregis caritate conexus, qui essent quos inimicus lacesseret, qui contra quibus diabolus ut suis parceret. [...]
(ed. Diercks 1996: 382)