Canon 12
De non excommunicandis a proprio episcopo personis illis quae ad metropolitanum suum negotia sua suggesuri accesserint.
Quicunque ex clericis uel monachis causam contra proprium episcopum habens ad metropolitanum suum causaturus accesserit, non ante debet a proprio episcopo excommunicationis sententia praedamnari, antequam per iudicium metropolitani sui utrum dignus excommunicatione habeatur, possit agnosci. Quod si ante iudicium quis episcoporum in talium personas excommunicationis sententiam praemiserit, illis penitus quos ligauerint absolutis, in se illam nouerit retorqueri sententiam. Quod etiam et inter metropolitanos conuenit obserari si praegrauatus quis a proprio metropolitano ad alterius prouinciae metropolitanum molestiam pressurae suae agnoscendam intulerit, aut si inauditus a duobus metropolitanis ad regios auditus negotia sua perlaturus accesserit, et ob hoc excommunicationis iugulum a proprio episcopo illi uideatur infigi. Hoc tantum est obseruandum, ut si prius unumquemque excommunicationem contigerit suscepisse, antequam a proprio episcopo ad alium pertransiret, tandiu excommunicatus apud eum cuius iudicium petiit habeatur, quamdiu excommunicatoris sui obiectibus, utrum iuste an iniuste alligatus sit, agnoscatur.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 255-256)