Letter 3
[...]
6. Tum forte quidam presbyter Novatus ex Africa, fraudatis in Carthaginiensi ecclesia viduis, spoliatis pupillis, pecunia ecclesiae denegata, proiecto extra domum patre, et eodem fame mortuo nec sepulto, uxoris gravidae utero calce percusso partuque eius effuso, Romam venit. percusso partuque eius effuso, Romam venit. Et cum apud Carthaginem, urgentibus in ecclesia fratribus, dies cognitionis ipsius immineret, et hic latitavit. Nec multo post, Novatianum istum episcopatu Cornelii anxium (nam sibi speraverat) cum aliquantis, ut in tali re solet, ex sua parte fautoribus nutantem impellit, dubitantem fovet; ut magnum aliquid speret, hortatur. Invenit aliquos ex eorum numero qui tempestatem persecutionis illius evaserunt; apud quos hanc ipsam de lapsis receptis, Cornelio conflaret invidiam. Dat eorum epistolas ad Novatianum. Ille ex auctoritate epistolarum, sedente iam Romae episcopo, adversum fas sacerdotii singularis, alterius episcopi sibi nomen assumit: Cornelium lapsis communicasse arguit: se vindicat innocentem.
[...]
19. Nos cum adulteris et furibus convenimus; an illi qui Novatum, vitae suae et capiti praetulerunt; post interceptam pecuniam pupillorum atque viduarum; miseri parentis et partus uxoris parricidam, non modo non poenitentem, verum etiam gloriantem? Verum Paulus Apostolus dixit: Manus cito nemini imponas. Docet idem; vel tarde, vel post poenitentiam non negandas.
(ed. Granado 1995: 220, 220)