Letter 168 [inc. "Magna indignatione"]
Leo chastises a practice of administering baptism on the feasts of martyrs without a proper preparation.
Admonemus igitur, et non sine periculo status eorum, qui hoc faciunt, protestamur, ut ab hac praesumtione cessetur; et summam hanc potentissimamque Dei gratiam, non nisi in paschali et Pentecostes die desiderantibus et credentibus conferatis: manente quolibet tempore gravioris necessitatis ac periculorum consideratione, secundum quam oporteat subvenire; ne conditione mortali coarctata infirmitas necessaria liberatione fraudetur: cum servata, sicut praelocuti sumus, duarum tantummodo festivitatum reverentia, propter multa pericula sit cavendum, ne cuiquam aut in desperata aegritudine, aut in hostilitatis incursu, aut in timore naufragii, per sacerdotem Domini regeneratio denegetur. Si quis vero post hoc interdictum, in eadem fuerit usurpatione detectus, dignam pertinaciae suae incidet ultionem: quoniam ostendit se turpe potius lucrum, quam religionis cultum esse sectatum.
(Patrologia Latina 54, 1210 = Ballerini 1753: 1430)