IX.2–3
2. Non est enim de his servus Dei commotus animo, qui iam heremi sitiebat adire secretum; sed egressus ab urbe memorata, venit ad vicum Nereensim, ibique aedificato oratorio ac sancti Martini reliquiis consecrato, pueros erudire coepit in studiis litterarum. Veniebant autem ad eum infirmi et sanabantur, atque inergumini nomen eius confitentes emundabantur; nec ei erat solitudo, ut voluerat, sed patefacta virtus publicum usquequaque reddebat.
Patroclus longed for solitude. The lots drawn at the altar told him that he should become a hermit. Having founded a female monastery, he moved from Néris to a place called Mediocantus (later Celle), where he built his hermitic cell. The sick and demoniacs still visited him, and he performed some other miracles. It is hinted that Patroclus also had an oratory erected nearby.
3. Post haec aedificavit monasterium Columbariense in milibus quinque a cellula heremi, in qua habitabat, et congregatis monachis, ut solitudinem libero potius fungeretur arbitrio, abbatem instituit, qui gregi monasteriali praeesset. Octavum enim et decimum in hoc heremi loco expleverat annum. Tunc congregatis fratribus, transitum suum adnuntians, obiit in senectute bona, sanctitate praecipua.
(ed. Krusch 1885: 253–255)