Epistula 45
IV,1. Quantum uero hic ad presbyterium quorundam et Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, litteras ad te collegae nostri manu sua subscriptas miserunt, qui auditis eis quid senserint et quid pronuntiauerint ex eorum litteris disces.
2. Melius autem, frater, facies, si etiam exempla litterarum quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium et Fortunatum collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo et de presbyterio eiusdem ad clerum istic nostrum et ad plebem scripseram, legi illic fratribus iubeas, quae et ordinationem et rationem rei gestae loquantur, ut tam istic quam illic circa omnia per nos fraternitas instruatur.
(ed. Diercks 1994: 221-222)