Epistula 59
IX, 1. Quod autem tibi de Fortunato isto pseudoepiscopo a paucis et inueteratis haereticis constituto non statim scripsi, frater carissime, non ea res erat quae in notitiam tuam deberet festinato statim quasi magna aut metuenda perferri, maxime quando et Fortunati nomen iam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris iam pridem de ecclesia profugis et sententia coepiscoporum nostrorum multorum et grauissimorum uirorum nuper abstentis qui super hac re priore anno ad te litteras fecerint. [...]
2. [...] Nam et pars Nouatiani Maximum presbyterum nuper ad nos a Nouatiano legatum missum atque a nostra communicatione reiectum nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur.
3. Nec tamen de hoc tibi scripseram, quando haec omnia contemnatur a nobis [...].
XV,1. Si eorum qui de illis priore anno iudicauerunt numerus cum presbyteris et diaconis conputetur, plures tunc adfuerunt iudicio et cognitioni quam sunt idem isti qui cum Fortunato nunc uidentur esse coniuncti. Scire enim debes, frater carissime, eum posteaquam pseudoepiscopus ab haereticis factus est, iam paene ab omnibus esse desertum.
(ed. Diercks 1996: 350-351. 363)